Фрагмент книги Chartier R. (Ed). Operum Hippocratis Coi et Galeni Pergameni archiatron tomus XII (1679). Процитирована часть тракта «О рычаге» (Mochlicus, Vectiarius) Гиппократа на латинском и греческом языке с упоминанием ligamentum capitis femoris (LCF). Рене Шартье обозначает LCF (νεῦρον) термином «nervus». Перевод отрывка на русский язык смотри по ссылке: 1941Гиппократ.
Цитата стр. 536-537.
HIPPOCRATIS. MOCHLICUS, SEV
VECTIARIUS.
Caput I.
Ossa hunc in modum a natura sunt coparata. Digitorum quidem, tum ossiu, tum articulorum, simplex est junctura. In manu vero & pede, cum multa alia varie connectuntur, tu maxima sunt quae supremo loco committuntur. Calcis unum os est, quale foras prominet, quo etiam a posteriore parte tedines tendunt. Tibiae duo ossa sunt supra & infra coherentia, medio vero loco distantia. Quod exterius tendit, parvum & juxta parvum digitum paulo tenuius. Plurima vero hac parte distantia, minoreque momento ad genu inclinatio est, ex quo exterior poplitis tendo ortu habet. Inferiore autem parte commune habent ossis accretione, qua pes movetur, & superiore parte alteram, ubi femoris articulus simplex & longitudine succinctus movetur, tuberculorum speciem referens, & patellam habens. Ipsum vero femur exteriore & anteriore parte incurvatur. Ejus caput ossis est accrementum, rotundum, ex quo nervus (νεῦρον) qui in coxendicis acetabulo est, originem ducit. Cujus aliquantulum obliqua est connexio, minus tame quam braehii. Coxendix autem magne vertebre, quae; est ad os sacrum, ex vinculo cartilaginoso & nervoso inhaerescit. At spina a sacro quidem osse ad magnam vertebram usq; in gibbum curvatur. Vesicaq; & geniturae pars destinata, rectiq; intestini quod est inclinatum, ibisedem habet. Inde vero ad septum transversum, recta interiorem in partem inclinata tendit, qua parte lumboru muasculi […] dicti existunt. Ab ea quoque parte ad magnam vertebram, quae est tupra summam humerorum partem, recta in gibbum elevatur, imo vero hujusmodi magis apparet, quam sit. Posteriores enim vertebraru processus ea parte maxime eminent. Ipse aute cervicis articulus anteriore in parte inclinat. Vertebrae aute interiore parte inter se sunt aequabiles, exteriore vero cartilaginibus & nervis continentur: Eae quoq; in posteriore medullae spinalis parte, articuloru modo inter se committuntur; Parte autem posteriore processum acutum habent, cum adnata cartilagine, unde exoriuntur nervi qui proni feruntur, non secus ac musculi a cervice ad lumbos adnascuncur, qui costarum & spine intermedium complent. Costae vero ad vertebraiu interstitia, nervo annectuntur, a cervice ad lumbos interiorem in parte tendentes. Anteriore autem parte ad pectus, laxu & molle extremum habentes, forma prae caeteris animatibus maxime recurva cernutur: hac enim parte homo mole est angustissima. Quae costae no sunt, processus obliquus, brevis & latus, ad singulas vertebras nervo annexus est. At pectus sibiipsi cohaeret, qua parte costae annectutur obliqua interstitia habens, laxum quoque & cartilagineum; claviculae parte anteriore rotundae, ad pectus quidem breves motus, ad summum vero humerum crebriores habent. Sumus aute humerus (...dicitur) ex lato scapularum osse ortum ducit, in plurimis non aequabiliter. Latum vero scapulatu os ad spinam cartilagineum, reliqua parte laxum, foris inaequabile, cervicem & cavum cartilagineu habens, ex quo costae motionem ducunt, quod facile inter ossa, si brachium demas, dissolvitur. Hujus caput ex cavitate nervulo annexum est, teneram cartilaginem & rotundam adnatam habens; ipsum autem exteriore parte incurvum, & anteriore obliquum, ad cavitatem recta no fertur. Quod vero est ad cubiti gibbum, latum, tuberculosum, oblongas cavitates habens & solidum, posteriore parte cavum est, in quod cubici processus adnatus (qui ... dicitur) ubi manus extenditur, inseritur, quo etia torpidus nervus qui ex medio cubiti ossium intestitio enascitur, terminatur.
Внешние ссылки
Chartier R. (Ed). Operum Hippocratis
Coi et Galeni Pergameni archiatron tomus XII; [Paris] Lutetiae Parisiorum: Apud
Andream Pralard Bibliopolam, via Jacobaea, ad insigne Occafionis. MDCLXXIX
[1679]. [archive.org]
Автор и принадлежность
René Chartier (Рене Шартье, 1572-1654) врач, издатель, переводчик профессор
медицинского факультета в Париже. [wikipedia.org]
Гиппократ Косский и Гален Пергамский
Chartier R. (Ed). Operum Hippocratis Coi et Galeni Pergameni archiatron tomus XI (1649). [books.google]
Ключевые слова
ligamentum capitis femoris, ligamentum teres, связка головки бедра, анатомия, крепление, синоним, Гиппократ, древние упоминания
NB!
Материалы произведения, перешедшего в категорию «общественное достояние».
Добросовестная практика использования: копирование для целей критики, обзора, комментариев, исследований и частного изучения в соответствии с Законами об авторском праве: Copyright Laws of the US: 17 U.S.C. §107; Copyright Law of the EU: Dir. 2001/29/EC, art.5/3a,d; Copyright Law of the RU: ГК РФ ст.1274/1.1-2,7.
Древнейшие упоминания
Комментарии
Отправить комментарий